- PHYLACON Come
- PHYLACON ComeGraece Φυλάκων κώμη, in Peutingeri tabula, ubi defcribitur iter a Copto Berenicen usque, omnium quae interiacent Mansionum nominibus expressis, A Copto Bernicide portum Phoenice. XXII. Affrodites. XXIIII. Didymos. XX. Compasin. XXV. Dios. XXII. Xeron. XXIIII. Philacon. XXIIII. Apollonos. XXIIII. Cabau. XXVII. Cenon nidroma. XXIIII. Phe. nicide portum XXII. In veter. Itinerario, Palacro corrupte, pro Philacon, Graece φυλάκων subintellige κώμη, quod ibi scil. praesidium excubaret: nomen mansionis est, cuius, ut et aliarum hîc memoratarum, apud Geographos nulla mentio. Salmas. ad Solin. p. 1184.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.